

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 21: Versus 20
Et octo annis regnavit,etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare coepisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebraei dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.